- CHRISTIANUS II
- CHRISTIANUS II.prioris filius, Patri in Electoratu successit, tutore agnatô Fridericô Wilhelmô Alteburgicô, Quem partium Ducem nacti Flacciani cum essent, dissentientes ab Ubiquitatis dogmate in carcerem rursus compacti, Nicolaus Crellius Cancellarius, datô ei criminis, quod Calvimsmum in Saxoniam introducere voleúetit, capite plexus; Visitatio pev omnes Ecclesias instituta adactique cuncti sunt in verba placitaque a Selneccero et Leysero Theologis conscripta, Urbanô Pieriô Professore et Pastore Wittenbergensi, qui subscribere renuebae, post 36. septimanarum arctam custodiam, vix ad intercessionem Elizabetae Anglorum Reginae dimissô. Nihilominus idem Administrator, tumultum Lipsiae, ob Helvetios quosdam apud Adolphum quendam ibi hospitantes, exortum, quatuor nebulonum extremô suppliciô coercuit. Contulit Christiano feudum Iuliaci, Cliviae et Montium Rudolphus Imperator A. C. 1610. Sed sequente annô, nullâ ex Hedvige Danica prole susceptâ, defunctus successionem reliquit fratri Iohanni Georgio: cuius filii Iohannes Georgius II. Angustus, Christianus, qui Naumburgum cum Lusatia nactus est, et Mauritius hodieque supersunt. Laetus. Vide Thuan. Hist. l. 104. et 105.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.